Trouvé 264 Résultats pour: judicium misericordiae
Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. (Actus Apostolorum 8, 33)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)
Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 6)
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: (Epistula ad Hebraeos 9, 27)
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)