Trouvé 11 Résultats pour: chorus
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, (Liber Nehemiae 12, 37)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)
Chorus. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? (Canticum Canticorum 5, 9)
Chorus. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum. (Canticum Canticorum 5, 17)
Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te. (Canticum Canticorum 6, 12)
Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)
Chorus Fratrum. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)
Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)