Trouvé 34 Résultats pour: Tuba

  • Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. (Liber Iudicum 7, 18)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu. (Liber II Regum 9, 13)

  • Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 6)

  • Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)

  • Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: (Liber Psalmorum 80, 4)

  • Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. (Liber I Maccabaeorum 4, 13)

  • Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • Et erit: in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. (Liber Isaiae 27, 13)

  • Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Canite tuba, præparentur omnes: et non est qui vadat ad prælium: ira enim mea super universum populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 14)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina