Trouvé 150 Résultats pour: Testimonium
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. (Evangelium secundum Ioannem 5, 33)
Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)