Trouvé 66 Résultats pour: Olim Testamentum/page/2/page/3/page/6/page/3
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)
Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)
(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) (Liber I Samuelis 9, 9)
Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. (Liber Psalmorum 24, 10)
Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. (Liber Psalmorum 24, 14)
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. (Liber Psalmorum 49, 5)
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)
Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus: (Liber Psalmorum 54, 21)
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. (Liber Psalmorum 73, 20)
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)
Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt: (Liber Psalmorum 82, 6)
Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo: (Liber Psalmorum 88, 4)