Trouvé 146 Résultats pour: Dei Angelus

  • Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)

  • Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)

  • Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)

  • Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)

  • Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)

  • angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. (Liber Genesis 48, 16)

  • Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum (Liber Exodus 14, 19)

  • Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)

  • tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. (Liber Exodus 32, 34)

  • Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)

  • stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. (Liber Numeri 22, 24)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina