Trouvé 222 Résultats pour: Amor sine infidelitate
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: (Epistula ad Hebraeos 12, 14)
Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: (Epistula ad Hebraeos 13, 5)
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (Epistula Iacobi 2, 18)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? (Epistula Iacobi 2, 20)
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. (Epistula Iacobi 3, 17)
Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. (Epistula I Petri 1, 17)
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)