Trouvé 125 Résultats pour: virtus fortitudo
Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. (Liber Psalmorum 71, 9)
Dicet Domino: “Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum”. (Liber Psalmorum 91, 2)
meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. (Liber Psalmorum 108, 9)
Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem. (Liber Psalmorum 118, 14)
Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)
Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. (Liber Psalmorum 144, 2)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum. (Liber I Maccabaeorum 10, 71)
“Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus; (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)