Trouvé 357 Résultats pour: vincere milites bellum exercitus duces certamen
Dixitque Dominus ad Moysen: “Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris”. (Liber Numeri 7, 11)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)
Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)
Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor. (Liber Numeri 20, 25)
Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis”. De solitudine in Matthana; (Liber Numeri 21, 18)
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum”. (Liber Numeri 31, 4)
Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, (Liber Numeri 31, 14)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. (Liber Numeri 31, 27)
Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, (Liber Numeri 31, 32)
Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: (Liber Numeri 31, 48)