Trouvé 528 Résultats pour: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens; (Epistula II Petri 2, 5)
Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)
Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
Quia tres sunt, qui testificantur: (Epistula I Ioannis 5, 7)
Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)
Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris”. (Apocalypsis Ioannis 6, 6)
et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento. (Apocalypsis Ioannis 11, 9)
Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 11)
Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas; (Apocalypsis Ioannis 16, 13)
Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)
Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; (Apocalypsis Ioannis 21, 13)