Trouvé 17 Résultats pour: rotae
Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: “Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?”. (Liber Iudicum 5, 28)
Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. (Liber I Regum 7, 30)
Quattuor quoque rotae subter limbis erant, et fulcra rotarum cohaerebant basi; una rota habebat altitudinis cubitum et semis. (Liber I Regum 7, 32)
Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri, et fulcra earum et canthi et radii et modioli, omnia fusilia. (Liber I Regum 7, 33)
Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)
Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 16)
Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 19)
Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)
Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)
et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi, (Prophetia Ezechielis 10, 9)
et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 10, 10)
Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor; (Prophetia Ezechielis 10, 12)