Trouvé 72 Résultats pour: nomina
Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)
Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis. (Liber Deuteronomii 12, 3)
Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)
De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, (Liber Iosue 21, 9)
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros. (Liber Iudicum 8, 14)
Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon (Liber II Samuelis 5, 14)
Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)
Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; (Liber I Regum 4, 8)
Et haec nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei. (Liber I Paralipomenon 6, 2)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)