Trouvé 601 Résultats pour: nomen

  • Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. (Liber Genesis 26, 33)

  • At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)

  • Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. (Liber Genesis 28, 19)

  • Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; (Liber Genesis 29, 16)

  • Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)

  • Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • Dixitque Lia: “Feliciter!”; et idcirco vocavit nomen eius Gad. (Liber Genesis 30, 11)

  • et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30, 18)

  • et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30, 24)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina