Trouvé 86 Résultats pour: mulierem depositum
etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, (Epistula I ad Timotheum 6, 20)
Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta. (Apocalypsis Ioannis 2, 20)
et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)
Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12, 13)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)
Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)
Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)