Trouvé 45 Résultats pour: maria
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)
Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C. (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. (Actus Apostolorum 1, 14)
quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae!”. Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt (Apocalypsis Ioannis 18, 17)