Trouvé 167 Résultats pour: gloriam:
Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. (Liber Proverbiorum 11, 16)
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. (Liber Proverbiorum 29, 23)
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat. (Liber Ecclesiasticus 1, 24)
Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 14)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 35, 10)
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. (Liber Ecclesiasticus 40, 28)