Trouvé 22 Résultats pour: discipulus
Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)
Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”. (Actus Apostolorum 9, 10)
Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; (Actus Apostolorum 16, 1)