Trouvé 26 Résultats pour: corona/page/3/page/3
et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. (Liber Exodus 30, 4)
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. (Liber Exodus 37, 27)
Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te”. (Liber Proverbiorum 4, 9)
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta. (Liber Proverbiorum 12, 4)
Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. (Liber Proverbiorum 14, 24)
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur. (Liber Proverbiorum 16, 31)
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)
non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? (Liber Proverbiorum 27, 24)
Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)