Trouvé 143 Résultats pour: XV Liber Samuelis Samuel
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)
Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 7, 8)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)
Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)
Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. (Liber I Samuelis 7, 13)
Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae (Liber I Samuelis 7, 15)
Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. (Liber I Samuelis 8, 1)
Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama (Liber I Samuelis 8, 4)
Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “Da nobis regem, ut iudicet nos”. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)