Trouvé 406 Résultats pour: Samuel et Saul
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)
et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)
Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)
Et dixit Dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. (Liber I Samuelis 3, 11)
Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)
Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)
Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat”. (Liber I Samuelis 3, 18)
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. (Liber I Samuelis 3, 19)
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)