Trouvé 18 Résultats pour: Nabal
Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)
Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, (Liber I Samuelis 25, 4)
misit decem iuvenes et dixit eis: “Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice (Liber I Samuelis 25, 5)
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)
Respondens autem Nabal pueris David ait: “Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. (Liber I Samuelis 25, 10)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. (Liber I Samuelis 25, 14)
Dixitque pueris suis: “Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos”. Viro autem suo Nabal non indicavit. (Liber I Samuelis 25, 19)
Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)
Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum. (Liber I Samuelis 25, 26)
Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 34)
Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)
Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. (Liber I Samuelis 25, 37)