Trouvé 332 Résultats pour: Monte Sion
Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe””. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)
mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite. (Liber Iudicum 12, 15)
Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)
Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)
Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus. (Liber I Samuelis 1, 1)
Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. (Liber I Samuelis 13, 2)
Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. (Liber I Samuelis 14, 22)
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)
Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. (Liber I Samuelis 31, 1)
Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe. (Liber I Samuelis 31, 8)
Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)