Trouvé 585 Résultats pour: Domus Amri et Jezabel descensus
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”. (Liber Iudicum 11, 31)
Qui dixit puero tenenti manum suam: “Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam”. (Liber Iudicum 16, 26)
Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. (Liber Iudicum 16, 27)
Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva (Liber Iudicum 16, 29)
ait: “Moriatur anima mea cum Philisthim!”. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. (Liber Iudicum 16, 30)
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)
Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo”. (Liber Iudicum 19, 22)
At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)
Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella!”. (Liber Ruth 4, 12)
Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum. (Liber I Samuelis 1, 21)
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. (Liber I Samuelis 2, 31)