Trouvé 143 Résultats pour: Christo
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. (Epistula ad Philippenses 4, 21)
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, (Epistula ad Colossenses 1, 4)
quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; (Epistula ad Colossenses 1, 28)
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: (Epistula ad Colossenses 2, 20)
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)