Trouvé 37 Résultats pour: Biblica doctrina
Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)
et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)
Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: (Evangelium secundum Marcum 4, 2)
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Et dicebat in doctrina sua: “Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro (Evangelium secundum Marcum 12, 38)
et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)
Respondit ergo eis Iesus et dixit: “Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)