Liber Iosue, 22
1. eodem tempore vocavit Josue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse
2. dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis
3. nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri
4. quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem
5. ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra
6. benedixitque eis Josue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua
7. tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis
8. dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro ære ac ferro et veste multiplici dividite prædam hostium cum fratribus vestris
9. reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi
10. cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis
11. quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël
12. convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos
13. et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem
14. et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
15. qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos
16. hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes
17. an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt
18. et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet
19. quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri
20. nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo
21. responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël
22. fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti
23. et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quærat et judicet
24. et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël
25. terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius
26. et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas
27. sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino
28. quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum
29. absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus
30. quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt
31. dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini
32. reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israël et rettulit eis
33. placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum
34. vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus