Epistula I ad Timotheum, 5
1. seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem juvenes ut fratres
2. anus ut matres juvenculas ut sorores in omni castitate
3. viduas honora quæ vere viduæ sunt
4. si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
5. quæ autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6. nam quæ in deliciis est vivens mortua est
7. et hoc præcipe ut inreprehensibiles sint
8. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
9. vidua eligatur non minus sexaginta annorum quæ fuerit unius viri uxor
10. in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
11. adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt
12. habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13. simul autem et otiosæ discunt circumire domos non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ loquentes quæ non oportet
14. volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
15. jam enim quædam conversæ sunt retro Satanan
16. si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat
17. qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
18. dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
19. adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
20. peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
21. testor coram Deo et Christo Jesu et electis angelis ut hæc custodias sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando
22. manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
23. noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24. quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium quosdam autem et subsequuntur
25. similiter et facta bona manifesta sunt et quæ aliter se habent abscondi non possunt