Löydetty 52 Tulokset: verum

  • ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena (Liber Ieremiae 2, 21)

  • ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam judicium verum fecerit inter virum et virum (Prophetia Ezechielis 18, 8)

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)

  • Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)

  • verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (Prophetia Ioel 3, 4)

  • hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis (Evangelium secundum Lucam 16, 11)

  • in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)

  • si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)

  • alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)

  • dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina