Löydetty 526 Tulokset: filios
apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 12, 51)
tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 6)
et duos filios ejus quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena (Liber Exodus 18, 3)
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 28, 41)
et Aaron ac filios ejus adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua (Liber Exodus 29, 4)
filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo (Liber Exodus 29, 8)