Löydetty 120 Tulokset: deos errore

  • cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 11, 4)

  • et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quæ mandavit ei Dominus (Liber I Regum 11, 10)

  • sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)

  • factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis (Liber II Regum 17, 35)

  • cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (Liber II Regum 17, 37)

  • et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos (Liber II Regum 17, 38)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri (Liber I Paralipomenon 14, 12)

  • quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos (Liber I Paralipomenon 16, 25)

  • domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina