Löydetty 208 Tulokset: crucem Christi
tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
initium evangelii Jesu Christi Filii Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam (Evangelium secundum Marcum 9, 40)
et angariaverunt prætereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Marcum 15, 21)
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
et qui non bajulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 27)
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Jesus Nazarenus rex Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)
stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus Maria Cleopæ et Maria Magdalene (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)