Löydetty 60 Tulokset: calumnia superbia
hæc dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Ægyptum et destruetur superbia imperii ejus a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 30, 6)
et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)
et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his (Prophetia Osee 7, 10)
juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)
superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petræ exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram (Prophetia Abdiae 1, 3)
hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum (Prophetia Sophoniae 2, 10)
et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)
vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Jordanis (Prophetia Zachariae 11, 3)
furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
non neophytum ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 6)
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)