Löydetty 16 Tulokset: Lazarus Martha
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
tunc ergo dixit eis Jesus manifeste Lazarus mortuus est (Evangelium secundum Ioannem 11, 14)
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
dixit ergo Martha ad Jesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)