Löydetty 148 Tulokset: Judas Macabeu
et Judas Macchabeus fortis viribus a juventute sua sit vobis princeps militiæ et ipse aget bellum populi (Liber I Maccabaeorum 2, 66)
et surrexit Judas qui vocabatur Macchabeus filius ejus pro eo (Liber I Maccabaeorum 3, 1)
et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt (Liber I Maccabaeorum 3, 11)
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Judas et erat pugnans in eo omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 3, 12)
et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Judas obviam illi cum paucis (Liber I Maccabaeorum 3, 16)
et ait Judas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis et in paucis (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et post hoc constituit Judas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones (Liber I Maccabaeorum 3, 55)
et ait Judas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt disperdere nos et sancta nostra (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
et audivit Judas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quæ erat in Ammaum (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)