Löydetty 15 Tulokset: Amri
cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)
ascendit ergo Amri et omnis Israël cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa (Liber I Regum 16, 17)
tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)
prævaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri (Liber I Regum 16, 22)
anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)
fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 25)
reliqua autem sermonum Amri et prœlia ejus quæ gessit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 27)
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)
et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum (Liber I Regum 16, 30)
viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël (Liber II Regum 8, 26)
porro filii Bochor Zamira et Joas et Eliezer et Heliœnai et Amri et Jerimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor (Liber I Paralipomenon 7, 8)