Löydetty 334 Tulokset: vocem in solitudinem
Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. (Liber Numeri 14, 25)
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)
Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, (Liber Numeri 23, 28)
Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. (Liber Numeri 33, 8)
Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: (Liber Deuteronomii 1, 34)
Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. (Liber Deuteronomii 1, 40)
Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. (Liber Deuteronomii 2, 7)
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. (Liber Deuteronomii 4, 12)
Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. (Liber Deuteronomii 4, 30)
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: (Liber Deuteronomii 4, 33)
De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis: (Liber Deuteronomii 4, 36)