Löydetty 16 Tulokset: vine
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. (Liber Numeri 22, 24)
ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: (Canticum Canticorum 2, 13)
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 8)
Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. (Liber Isaiae 5, 1)
Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista. (Liber Ieremiae 32, 15)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 40)
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. (Evangelium secundum Marcum 12, 2)
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? (Evangelium secundum Lucam 13, 7)