Löydetty 10 Tulokset: serviunt Deo
Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. (Liber Numeri 7, 9)
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)
Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. (Liber Iudith 11, 5)
Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; (Liber Iob 4, 18)
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. (Liber Psalmorum 118, 91)
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)
Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: (Apocalypsis Ioannis 7, 15)