Löydetty 172 Tulokset: sacerdos

  • Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: (Liber Leviticus 14, 48)

  • Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, (Liber Leviticus 16, 32)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)

  • orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. (Liber Leviticus 19, 22)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, (Liber Leviticus 21, 1)

  • Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: (Liber Leviticus 21, 10)

  • Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis. (Liber Leviticus 22, 11)

  • Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. (Liber Leviticus 23, 20)

  • Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)

  • Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)

  • supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, (Liber Numeri 5, 16)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina