Löydetty 138 Tulokset: peccatum infidelitatem
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. (Epistula Iacobi 4, 17)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)