Löydetty 202 Tulokset: organization in templum ministerium
Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 6)
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2, 19)
Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: (Apocalypsis Ioannis 11, 1)
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, (Apocalypsis Ioannis 15, 5)
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)