Löydetty 19 Tulokset: lucis lucernis
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)
fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: (Epistula ad Ephesios 5, 9)
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)