Löydetty 5 Tulokset: human limitation
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)
Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)
et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)