Löydetty 64 Tulokset: divinum auxilium
egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. (Liber I Paralipomenon 19, 9)
Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)
Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: (Liber II Paralipomenon 19, 2)
Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. (Liber II Paralipomenon 20, 17)
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. (Liber II Paralipomenon 28, 16)
Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. (Liber Esdrae 8, 22)
Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël. (Liber Iudith 6, 21)
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. (Liber Iob 6, 13)
Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. (Liber Psalmorum 19, 3)
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. (Liber Psalmorum 21, 20)