Löydetty 101 Tulokset: angustia desperatio spem miseriam perditionem desperationem spem miseriam
sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. (Liber Iudith 8, 27)
et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)
Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. (Liber Iob 15, 24)
Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. (Liber Iob 19, 10)
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. (Liber Iob 31, 12)
Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. (Liber Iob 36, 15)
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam. (Liber Iob 36, 21)
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo. (Liber Psalmorum 11, 6)