Löydetty 29 Tulokset: amorem veram amicitiam/page/3/page/2/page/3
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. (Liber II Samuelis 1, 26)
et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. (Liber Iudith 6, 5)
Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui? (Liber I Maccabaeorum 10, 23)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. (Liber I Maccabaeorum 12, 3)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. (Liber I Maccabaeorum 12, 16)