Löydetty 224 Tulokset: Sapientia Salomonis
Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus, (Liber Nehemiae 12, 44)
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? (Liber Iob 12, 2)
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. (Liber Iob 12, 12)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? (Liber Iob 15, 8)
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? (Liber Iob 28, 12)
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. (Liber Iob 28, 18)
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? (Liber Iob 28, 20)
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)