Löydetty 1454 Tulokset: Rex
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. (Epistula ad Colossenses 2, 12)
Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: (Epistula ad Colossenses 3, 1)
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: (Epistula ad Hebraeos 7, 1)
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)
et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 3)