Löydetty 147 Tulokset: Lux
Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. (Liber Psalmorum 96, 11)
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina. (Liber Psalmorum 104, 41)
Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. (Liber Psalmorum 117, 27)
Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos. (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat. (Liber II Maccabaeorum 6, 4)
Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: (Liber Proverbiorum 6, 23)
Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 13, 9)
Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa. (Liber Proverbiorum 15, 30)