Löydetty 91 Tulokset: Levi Tribum
Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: (Liber Numeri 1, 49)
Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, (Liber Numeri 3, 6)
Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. (Liber Numeri 3, 15)
et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. (Liber Numeri 3, 17)
Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, (Liber Numeri 16, 1)
et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi. (Liber Numeri 16, 7)
Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: (Liber Numeri 16, 8)
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, (Liber Numeri 16, 10)
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: (Liber Numeri 17, 3)
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 8)
Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)